Salmos 132

SM_VULGSISTINE

1 Canticum graduum. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum:

2 Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, Quod descendit in oram vestimenti eius:

3 sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in saeculum.

Ler em outra tradução

Comparar lado a lado