1 Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui ianitores erant palatii.
2 Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nunciavit super eo regi.
3 Qui de utroque, habita quæstione, confessos iussit duci ad mortem.
4 Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochæus rei memoriam litteris tradidit.
5 Præcepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.
6 Aman vero filius Amadathi bugæus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochæo, et populo eius pro duobus eunuchis regis, qui fuerant interfecti.